Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 351 (not a transcription from the St Gall manuscript).
II 351,1 | tamen pluralem non solum in a, sed etiam in ia terminat: et aplustra | ||||||
II 351,2 | enim et aplustria antiqui protulisse inueniuntur. Cicero in Arato: | ||||||
II 351,3 | «nauibus absumptis fluitantia quaerere aplustra». | ||||||
II 351,4 | Caesar in Arato: | ||||||
II 351,5 | «fulgent Argoae stellis aplustria puppis». | ||||||
II 351,6 | alia uero omnia neutra, quae in e terminant ablatiuum, mutata e in a | ||||||
II 351,7 | faciunt nominatiuum pluralem: ab hoc numine haec numina, a tempore | ||||||
II 351,8 | tempora, a tubere tubera, a capite capita. | ||||||
II 351,9 | de genetiuo plurali tertiae declinationis | ||||||
II 351,10 | genetiuus pluralis tertiae declinationis nascitur ab ablatiuo singulari | ||||||
II 351,11 | hoc modo: cum in i uel et in e et in i desinit, correpta i assumit um, | ||||||
II 351,12 | ut a sedili horum sedilium, a ceruicali ceruicalium, ab equestri | ||||||
II 351,13 | equestrium, ab utili utilium, a sapiente uel sapienti sapientium, a | ||||||
II 351,14 | felice uel felici felicium. multa tamen per syncopam solent proferri: | ||||||
II 351,15 | sapientum pro sapientium, merentum pro merentium (Statius | ||||||
II 351,16 | in II Thebaidos: | ||||||
II 351,17 | «dabitur, mihi crede, merentum / | ||||||
II 351,18 | consiliis tranquilla dies». | ||||||
II 351,19 | idem in IIII: | ||||||
II 351,20 | «aeternaque sontum / | ||||||
II 351,21 | supplicia»), | ||||||
II 351,22 | caelestum pro caelestium. Virgilius in VII: | ||||||
II 351,23 | «caelestum uis magna iubet». | ||||||
132b22 | b | 351,23 | book 7 | 52 | caelestum .. etc.: | ||
II 351,24 | et sciendum tamen, quod rarissime haec, quae in solam i finiunt ablatiuum, | ||||||
II 351,25 | syncopam patiuntur i per genetiuum pluralem. inueni marum pro | ||||||