Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 307 (not a transcription from the St Gall manuscript).
II 307,1 | sepultura liberum posceret». in eodem: «cum ad sestertium | ||||||
II 307,2 | uicies † quingenta milia rem esse constaret». in eodem: «quis est | ||||||
II 307,3 | enim, qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra | ||||||
II 307,4 | inprobitatem magistratuum?». idem in IIII Verrinarum: «et | ||||||
II 307,5 | pueri annorum senum septenumque denum senatorium | ||||||
II 307,6 | nomen nundinati sunt». denum pro denorum, senum pro | ||||||
II 307,7 | senorum, septenum pro septenorum dixit. idem in frumentaria: «sed | ||||||
II 307,8 | tritici septies medimnum ex Nymphonis arationibus tollit», | ||||||
II 307,9 | medimnum pro medimnorum. in eadem: «minus te iugerum | ||||||
II 307,10 | professum esse dico», pro iugerorum. nam quod singulare huius hoc | ||||||
II 307,11 | iugerum est, ipse ostendit in eadem: «in iugerum Leontini agri | ||||||
II 307,12 | medimnum fere tritici seritur». dicitur tamen et hoc iugus iugeris, | ||||||
II 307,13 | unde Iuuenalis in IIII: | ||||||
II 307,14 | «iugeribus paucis lumbos donare clientis». | ||||||
II 307,15 | Cicero in IIII Verrinarum: «quid, si doceo, iudices, eos, qui | ||||||
II 307,16 | CCCC milia modium lucri faciunt?» pro modiorum. idem pro | ||||||
II 307,17 | Murena: «praefectum fabrum», pro fabrorum. idem pro Vareno: | ||||||
II 307,18 | «deum fidem», pro deorum. idem pro Cluentio: «milibus | ||||||
II 307,19 | quadragenis nummum», pro nummorum. idem ad Herennium libro III: | ||||||