Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 147 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 147,1 | demonstrent, unicam habuerunt etiam uocis declinationem, ut singulas uarient | ||||||
III 147,2 | personarum et casuum prolationes, nulli obnoxia regulae, quae in unicis | ||||||
III 147,3 | nec locum habere uocibus poterat. manifestum est autem, quod et prima | ||||||
III 147,4 | et secunda persona, in quibus sola est demonstratio, singulas habent uoces. | ||||||
III 147,5 | itaque genera quoque omnia non abscisa propriis terminationibus, sed per | ||||||
III 147,6 | eundem finem congruam habuerunt positionem, quippe cum per ea | ||||||
III 147,7 | demonstratio substantiam per se significat absque discretione generum. ille | ||||||
III 147,8 | autem et ipse et hic et iste et is, quia in diuersis tertiis | ||||||
III 147,9 | poterant esse personis absentibus uel praesentibus et longe uel iuxta positis, | ||||||
III 147,10 | definitionis causa manifestandae etiam genus cum consequenti declinatione | ||||||
III 147,11 | acceperunt. | ||||||
III 147,12 | quemadmodum nomina, sic etiam pronomina per singulos casus | ||||||
III 147,13 | similiter cum uerbis construuntur. et nominatiuis quidem intransitiue, | ||||||
III 147,14 | obliquis uero transitiue uerba coniunguntur, ut Theoctistus uel iste currit, | ||||||
III 147,15 | Theoctisti uel istius misereor, Theoctisto uel isti praebeo, | ||||||
III 147,16 | Theoctistum uel istum uideo. ablatiuus etiam ceteros obliquos sequitur, | ||||||
III 147,17 | Theoctisto uel isto gaudeo; nam uocatiuus quoque intransitiue | ||||||
III 147,18 | secundis adiungitur uerborum personis, cum proprius sit naturaliter secundae | ||||||
III 147,19 | personae, ut Theoctiste uel tu noster doctor legis uel lege. | ||||||
III 147,20 | Virgilius in X: | ||||||
III 147,21 | «uigilasne deum gens / | ||||||
III 147,22 | Aenea? uigila». | ||||||
III 147,23 | obliqui tamen constructionem uerborum, quae fit intransitiue cum | ||||||
III 147,24 | nominatiuis, excipiunt transitiue, nisi sint uerba absoluta, ut | ||||||
III 147,25 | Theoctistus uel iste uiuit, spirat, floret, uiget et similia: ea enim non egent | ||||||