Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 145 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 145,1 | numerum pluralem nominatiuo consequentem exhibere; declinatus enim a | ||||||
III 145,2 | nominatiuo congrue huic condeclinat tam sequentes casus quam numeros. | ||||||
III 145,3 | itaque ἑτερόκλιτα, id est diuersiclinia, necessario consequetur aliquis | ||||||
III 145,4 | nominatiuus aptus genetiuo, ex quo reliquae figurationes tam numerorum | ||||||
III 145,5 | quam casuum redduntur, ut itineris genetiuus fecit itineri et itinera, | ||||||
III 145,6 | et ex hoc nominatiuus quoque itiner necessario accipitur; similiter | ||||||
III 145,7 | precis et uicis et frugis et lateris, qui sunt genetiui, faciunt | ||||||
III 145,8 | preci et uici et frugi et lateri, et preces, uices, fruges, | ||||||
III 145,9 | lateres; quapropter oportune inerunt nominatiui supra dictis nominibus et | ||||||
III 145,10 | prex et uix et frux uel frugis et later. ergo mei genetiuus | ||||||
III 145,11 | non declinatus, sed positiue factus consequentiam tam casuum quam | ||||||
III 145,12 | numerorum recusauit, ille autem et iste et similia, cum genetiuum a | ||||||
III 145,13 | nominatiuo habent declinatum, habuerunt etiam reliquos casus et numeros | ||||||
III 145,14 | consequentes. | ||||||
III 145,15 | sed forte quaerat aliquis cur consequentiam euitarunt pronomina et | ||||||
III 145,16 | cur non omnia? nominum positio inuenta est ad significationem | ||||||
III 145,17 | qualitatum uel communium uel propriarum, quae sunt innumerabiles, ut homo, | ||||||
III 145,18 | Plato. et quoniam neque demonstrationem habent ea neque relationem, | ||||||
III 145,19 | quibus finiuntur personae pronominum, innumerabilis in eis, id est | ||||||
III 145,20 | nominibus, positio fiebat, ut singulorum figuratio nominum singulis reddat | ||||||
III 145,21 | suppositorum suam qualitatem, quare non mediocriter disturbant qualitatis | ||||||
III 145,22 | significationem, cum in unam concidant uocem nominum positiones tam in | ||||||
III 145,23 | propriis quam in appellatiuis. inde caruit definitione persona ea, quae in | ||||||
III 145,24 | nomine ipso intellegitur; nec mirum, cum propria quoque nomina, | ||||||