Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 141 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 141,1 | proprietatem, id est casum, quamuis etiam uerbi subiit proprietas, id est | ||||||
III 141,2 | persona. | ||||||
III 141,3 | oportere iudico, antequam de singulorum constructione pronominum | ||||||
III 141,4 | dicam, disserere de eorum proprietatibus, ex quibus manifestum tradendae | ||||||
III 141,5 | fiat documentum constructionis. | ||||||
III 141,6 | quoniam igitur praedictum est de praecipua et singulari | ||||||
III 141,7 | demonstratione pronominis, quae fit in utraque parte, in principio personarum, in | ||||||
III 141,8 | fine casuum, de ceteris uideamus. apud Graecos alia sunt | ||||||
III 141,9 | demonstratiuorum pronominum absoluta, alia discretiua. absoluta dicuntur, quae non | ||||||
III 141,10 | egent alterius adiunctione personae, quae ἐγκλιτικά, id est inclinatiua apud | ||||||
III 141,11 | illos sunt, ut εἶδέν με, ἐλάλησέν μοι; discretiua sunt, quae egent | ||||||
III 141,12 | adiunctione aliarum personarum, quae ὀρθοτονούμενα uocant, ut εἶδεν | ||||||
III 141,13 | ἐμέ, οὐκ ἐκεῖνον: necesse est enim aliam inferre personam, quomodo in | ||||||
III 141,14 | comparatiuis nominibus necesse est ad alias ea fieri personas, absoluta | ||||||
III 141,15 | uero eorum, id est positiua, per se proferuntur. apud nos autem | ||||||
III 141,16 | pronomina eadem et discretiua sunt, ut uidit me uel uidit me, illum | ||||||
III 141,17 | autem non. nominatiuus tamen primae uel secundae personae | ||||||
III 141,18 | pronominum, si uerbo iungatur, quia uerbum per se absolutam magis personam | ||||||
III 141,19 | significat, plerumque discretiuus est, ut ego dico, ille autem non. | ||||||
III 141,20 | accidit pronomini relatio in tertia persona, per quam praedicta | ||||||
III 141,21 | nomina per recordationem pronominantur, id est per pronomen | ||||||
III 141,22 | significantur, ut Iuppiter postquam Troas et Hectora nauibus appulit, | ||||||
III 141,23 | ipse reiecit oculos claros. et sciendum, quod demonstratiua | ||||||