Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 132 (not a transcription from the St Gall manuscript).
III 132,1 | et notandum, quod non solum aduerbia, sed etiam nomina loco | ||||||
III 132,2 | aduerbiorum, ut dictum est, posita frequentissime inuenimus cum uerbis. | ||||||
III 132,3 | et quomodo supra dicta generalia nomina sunt infinita uel interrogatiua uel | ||||||
III 132,4 | relatiua uel redditiua, sic aduerbia quoque inueniuntur, ut nomen | ||||||
III 132,5 | infinitum quis et aliquis, aduerbium aliquo et alicunde et alicubi | ||||||
III 132,6 | et aliqua; nomen interrogatiuum et relatiuum qualis, ποῖος καὶ | ||||||
III 132,7 | ὁποῖος, et quot, πόσοι καὶ ὁπόσοι, similiter aduerbium | ||||||
III 132,8 | interrogatiuum et relatiuum ποίως καὶ ὁποίως ut πῶς καὶ ὅπως, | ||||||
III 132,9 | quotiens, ποσάκις καὶ ὁσάκις; nomen redditiuum talis et tot | ||||||
III 132,10 | aduerbium taliter et totiens. et quemadmodum nomina interrogatiua | ||||||
III 132,11 | generalem accentuum legem seruant, relatiua uero in fine acuuntur, sed in | ||||||
III 132,12 | contextu orationis praeposita ipsum quoque acutum in grauem conuertunt, | ||||||
III 132,13 | ut qui, cuius, cui, qualis, quantus, sic aduerbia qualiter, | ||||||
III 132,14 | quotiens. Lucanus in I: | ||||||
III 132,15 | «qualitèr expressum uentis per nubila fulmen». | ||||||
III 132,16 | idem in eodem: | ||||||
III 132,17 | «cursumque furoris / | ||||||
III 132,18 | Teutonici. quotièns Romam fortuna lacessit, / | ||||||
III 132,19 | hac iter est bellis». | ||||||
III 132,20 | hoc idem localia et temporalia seruant aduerbia, quae omnes generaliter | ||||||
III 132,21 | species localium uel temporalium tam aduerbiorum quam nominum sibi | ||||||
III 132,22 | subiungunt, quae tam interrogatiua sunt quam relatiua, quattuor | ||||||
III 132,23 | differentias habentia: ad locum, ut quo, in loco, ubi, de loco, unde, | ||||||
III 132,24 | per locum, qua. haec enim quoque relatiua quidem grauantur per | ||||||
III 132,25 | omnes syllabas, quando praeponuntur aliis dictionibus, quomodo et supra | ||||||