Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 366 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
II 366,1 | de genetiuo et datiuo casu singulari quintae declinationis | ||||||
II 366,2 | genetiuus et datiuus eius declinationis sunt similes; fiunt enim | ||||||
II 366,3 | extrema s nominatiui abiecta et assumpta i, ut hic dies huius diei huic | ||||||
II 366,4 | diei, haec facies huius faciei huic faciei. et seruant quidem | ||||||
II 366,5 | productionem nominatiui, si i habeat paenultimam, ut acies aciēi, rabies | ||||||
II 366,6 | rabiēi; sin autem consonantem habeat ante es, corripitur e tam in genetiuo | ||||||
II 366,7 | quam in datiuo, ut haec fides fidĕi, res rĕi, spes spĕi, plebes | ||||||
II 366,8 | plebĕi. ueteres tamen frequentissime inueniuntur similem ablatiuo protulisse | ||||||
II 366,9 | in hac declinatione tam genetiuum quam datiuum, ut Sallustius in | ||||||
II 366,10 | historiis libro I: «dubitauit acie pars», pro aciei, et Virgilius in | ||||||
II 366,11 | I georgicon: | ||||||
136b39 | e | 366,11 | book 7 | 52 | *virgilius: | ||
II 366,12 | «libra die somnique pares ubi fecerit horas», | ||||||
II 366,13 | die pro diei. Ouidius quoque in III metamorphoseon fide | ||||||
II 366,14 | pro fidei posuit: | ||||||
II 366,15 | «prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit». | ||||||
II 366,16 | idem in VI: | ||||||
II 366,17 | «utque fide pignus dextras utriusque poposcit». | ||||||
II 366,18 | de accusatiuo singulari quintae declinationis | ||||||
II 366,19 | accusatiuus a nominatiuo fit mutata s in m et necessario correpta e. | ||||||
II 366,20 | numquam enim ante m terminalem longa inuenitur uocalis, ut hunc | ||||||
II 366,21 | meridiĕm, hanc rĕm. | ||||||
II 366,22 | de uocatiuo casu singulari quintae declinationis | ||||||
II 366,23 | uocatiuus similis est nominatiuo: hic meridies o meridies. | ||||||