Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 81 (not a transcription from the St Gall manuscript).
The gloss you selected is highlighted in yellow.
III 81,1 | temporalia, quae praeteritum tempus significant solum, ut pridem, nuper, antea, | ||||||
III 81,2 | nudiustertius; sunt alia, quae praesens, ut nunc, praesto, uel et | ||||||
III 81,3 | praesens et non multo ante praeteritum perfectum, ut modo. Terentius | ||||||
III 81,4 | in adelphis: | ||||||
III 81,5 | «modo dolores, mea tu, occipiunt primulum». | ||||||
III 81,6 | idem in heautontimorumeno: | ||||||
III 81,7 | «age modo; hodie sero ac nequiquam uoles». | ||||||
III 81,8 | idem in Andria: | ||||||
III 81,9 | «praeteriens modo / | ||||||
III 81,10 | † mihi apud forum [dixit], uxor tibi ducenda est, | ||||||
III 81,11 | Pamphile, inquit». | ||||||
III 81,12 | idem in eunucho: | ||||||
III 81,13 | «uenit Chaerea :: / | ||||||
III 81,14 | fraterne? :: ita :: quando? :: hodie :: quam dudum? :: | ||||||
III 81,15 | modo». | ||||||
III 81,16 | accipitur et pro infinito, quomodo et nunc. idem in eadem: | ||||||
III 81,17 | «modo ait modo negat». | ||||||
III 81,18 | inuenitur etiam pro dumtaxat. Virgilius in IIII Aeneidos: | ||||||
III 81,19 | «si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur». | ||||||
230a33 | e | 81,19 | book 15 | 52 | si .. etc.: | ||
III 81,20 | alia futurum, ut cras, postridie, perendie; alia communia diuersorum | ||||||
230a34 | f | 81,20 | book 15 | 212 | +perindie: | ||
III 81,21 | temporum, ut olim, dudum, quondam. Virgilius in IIII | ||||||
230a36 | g | 81,21 | book 15 | 52 | virgilius: | ||
III 81,22 | georgicon: | ||||||
III 81,23 | «deprensis olim statio tutissima nautis», | ||||||
230a36 | h | 81,23 | book 15 | 212 | +olim: | ||
III 81,24 | infinite dixit olim, praeterito Horatius in I sermonum: | ||||||
III 81,25 | «olim truncus eram ficulnus, inutile lignum»; | ||||||
III 81,26 | praesentis Virgilius in II georgicon: | ||||||
III 81,27 | «ac iam olim seras posuit cum uinea frondes, / | ||||||
230a39 | i | 81,27 | book 15 | 52 | ac .. etc.: | ||
230a40 | 81,27 | book 15 | 13 | [fron]des . | |||
III 81,28 | frigidus et siluis aquilo decussit honorem, / | ||||||
230a40 | k | 81,28 | book 15 | 52 | frigidus .. etc.: | ||
230a40 | 81,28 | book 15 | 13 | honorem . |