1 St Gall Priscian Glosses

Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 95: Priscian, book 16 (De coniunctione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 95,1continuatiuas inter species causalium posuerunt, quomodo et adiunctiuas et
III 95,2effectiuas, nec irrationabiliter; et continuationis enim et subcontinuationis et
III 95,3adiunctionis et effectionis per has causa ostenditur reddi: continuationis,
III 95,4ut si ambulat, mouetur; subcontinuationis: quia ambulat, mouetur;
III 95,5adiunctionis: ut moueatur, ambulat; effectionis: mouetur, ambulat enim
III 95,6(est autem quando ut etiam pro ὅτι Graeca ponitur. Terentius in
III 95,7Phormione:
III 95,8«si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, /
234b14f95,8book 1652 virgilius: (m.l.) virgilius
III 95,9non causam dico»).
III 95,10sunt etiam causales quasi proprio nomine: quoniam prodest tibi, lege, et
234a8a95,10book 16541 +proprio: .i. principali
III 95,11«quianam tanti cinxerunt aethera nimbi»,
234a995,11book 16111[?] heú (quianam)
III 95,12Virgilius in V, et quamobrem discede.
III 95,13causales igitur, quas alii in una specie posuerunt, Apollonius, pater
III 95,14Herodiani, in quinque species diuidit, quas supra ostendimus, id est
III 95,15continuatiuas, subcontinuatiuas, causales, adiunctiuas, effectiuas. adiunctiuae
III 95,16sunt, quae uerbis subiunctiuis adiunguntur, ut si, cum, ut, dum,
III 95,17quatenus, quando ἵνα Graecam coniunctionem significat, similiter cum, quando
234a15b95,17book 1652 +ina: (m.l.) retro 0:| (cf. 231b38=87,16)
III 95,18ἐπάν Graeca intellegitur, ut si uenias, faciam et ut prosit tibi, facio et
III 95,19«multa quoque et bello passus, dum conderet urbem /
234a17c95,19book 1652 +multa .. etc.: (m.l.) virgilius
III 95,20inferretque deos Latio».
III 95,21similiter quatenus id libenter faciat, et Virgilius in bucolico:
III 95,22«cum faciam uitulam pro frugibus, ipse uenito».
234a20d95,22book 1652 cum .. etc.: (m.l.) virgilius
III 95,23inueniuntur tamen ex his quaedam et causales, ut exerceo te, ut sis
III 95,24sanus; eris doctus, si legas. et hoc interest inter adiunctiuas et proprie
234a2395,24book 164122 +adiunctivas: " (234a24=95,25) illae: "
III 95,25causales, quod hae cum affirmatione, illae cum dubitatione proferuntur.
234a2395,25book 164122 +casuales: : (ibid.) hae: :
III 95,26inueniuntur tamen nomina uel pronomina uel etiam praepositiones uel
III 95,27aduerbia, quae loco causalium accipiuntur coniunctionum: pronomina, ut
III 95,28ideo, eo; nomina, qua causa, qua gratia, quapropter, quamobrem et

 

previous pagenext page