Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 89: Priscian, book 15 (De aduerbio, de interiectione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 89,1Cicero in I inuectiuarum «quousque tandem abutere,
III 89,2Catilina, patientia nostra?». o quoque diuersas significationes habet. est
III 89,3enim aduerbium uocandi, ut Virgilius in I Aeneidos:
III 89,4«o regina, nouam cui condere Iuppiter urbem»;
III 89,5est admirandi, ut Iuuenalis in IIII:
III 89,6«o qualis facies et quali digna tabella»;
232b289,6book 15111[?] ó
III 89,7est indignandi, ut Cicero in I inuectiuarum: «o tempora, o mores»;
III 89,8est optandi, ut Virgilius in VIII:
232b5a89,8book 1552 virgilius: (m.l.) virgilius
III 89,9«adsis o tantum et propius tua numina firmes»;
232b589,9book 15111[?] ó
III 89,10est etiam nomen ipsius literae. in aliis quoque multis aduerbiis inuenis
III 89,11diuersas significationes in una eademque uoce, quomodo etiam ex contrario
III 89,12in diuersis uocibus unam significationem, ut quando, olim, dudum,
III 89,13aliquando, cito, propere, celeriter, actutum.
III 89,14de ordine quoque aduerbiorum quaeritur, utrum praeponi an supponi
III 89,15uerbis aptius possint. et manifestum est, quod aptius quidem
III 89,16praeponuntur, quomodo adiectiua nomina, ut bonus homo bene agit, fortis
III 89,17imperator fortiter pugnat. licet tamen tam haec quam illa praepostere proferre,
III 89,18exceptis monosyllabis quidem omnibus, ut non, ne, dum, cum temporali,
III 89,19per, quod aduerbium est quando affirmationem significat, sicut etiam uel
232b17b89,19book 15541 +affirmationem: .i. ut perpulcher
III 89,20cum pro ualde ponitur. demonstratiua quoque et interrogatiua
III 89,21praeponuntur uerbis, ut en, ecce, cur, quare, quamobrem. similiter hortatiua
III 89,22et similitudinis et uocandi et optandi, ut heia, age, quasi, ceu, ueluti,
III 89,23heus, o, utinam. Terentius in adelphis:
232b2289,23book 15111[?] ó
III 89,24«utinam *
III 89,25quod cum salute † illius fiat, uelim ita se defetigarit».
III 89,26Virgilius in bucolico:
232b23c89,26book 1552 virgilius: (m.l.) virgilius

 

previous pagenext page