Browse Priscian

GL page
(e.g. 10, 10b; range 1–249)

Search glosses

Search in:

Priscian, Ars grammatica: book 15 (De aduerbio, de interiectione)

Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 88 (not a transcription from the St Gall manuscript).

previous page next page

III 88,1comparatiua, ut magis, minus. hoc cum aduersa qualitate
III 88,2coniunctum contrariae qualitatis comparatiuum significat, ut minus prudens pro
III 88,3stultior et minus stultus pro prudentior.
III 88,4superlatiua maxime, minime, ocissime.
III 88,5et sciendum, quod omnia, quae ab aliis deriuantur, illorum
III 88,6significationem uel qualitatem generalem seu specialem seruant, ut a propriis:
III 88,7Demosthenes Demosthenice dixit, Tullius Tulliane, Sallustius Sallustiane.
III 88,8similiter ab appellatiuis generalibus, a corpore corporaliter, a quali
232a1488,8book 15111[?] á (corpore)
III 88,9qualiter, ab alio aliter, a genere generaliter, a specie specialiter, a
III 88,10Latino Latine, a Graeco Graece, a uiro uiriliter, a muliere muliebriter.
III 88,11et nota, quod pleraque ex nominibus fiunt deriuatiuis. a Graecis quoque
III 88,12nominibus deriuantur aduerbia, ut ὠκύς ocius ocissime; habent tamen
232a2088,12seq.book 1558 (m.l.) . (ocius .. ocissimus sine err., sed cf. Mss. LK)
III 88,13nomina ocior ocissimus. praeterea quomodo apud Graecos anomale ἀπὸ
III 88,14τοῦ εἷς ἅπαξ aduerbium dicitur, sic et apud nos inaequaliter ab uno
III 88,15semel profertur. a duobus quoque pro Graeco δίς nos bis dicimus;
III 88,16ceteri enim numeri a uocibus suis faciunt aduerbia, tres ter, quattuor
III 88,17quater. a quinque uero usque ad mille in es productam desinunt
III 88,18aduerbia, ut quinquies, sexies, septies; sic reliqui, ut supra dictum est.
III 88,19a quot uero et tot in ens terminantur, quotiens et totiens. sunt igitur
III 88,20haec numeralia.
III 88,21inueniuntur praeterea apud nos aduerbia diminutiua, quae apud
III 88,22Graecos non sunt, ut clam clanculum, bene belle, bellissime.
III 88,23quomodo autem sunt nomina homonyma et polyonyma, sic
III 88,24inueniuntur aduerbia uel in una significatione multas habentia uoces uel in una
III 88,25uoce multas habentia significationes, ut ubi ποῦ καὶ ὅπου. similiter quo,
232a3688,25book 1553 (m.l.) T" (pou .. quando et)
III 88,26qua, quando et infinita sunt et interrogatiua et relatiua. quando autem
III 88,27etiam et pro coniunctione causali inuenitur. tandem quoque non solum
III 88,28pro aduerbio temporali, sed etiam pro coniunctione repletiua inuenitur, ut

 

previous page next page

Conspectus siglorum

Manuscripts

G
St Gall, Stiftsbibliothek, 904 (a. 851)
L
Leiden, Universiteitsbibliotheek, BPL 67 (a. 838)
K
Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. perg. CXXXII (s. IXb)
E
Paris, Bibliothèque nationale, Latin 10290 (s. IXc–d)
M
Milan, Biblioteca Ambrosiana, Cod. A 138 sup. (s. IX)
T
Dublin, Trinity College, MS 229 (C.1.8) (s. XI)

Lemmata

[ ]
the enclosed part is in the preceding or following line in the MS
+
the gloss is not in the hand of the usual glossator A (in all MSS)
*
the gloss explains a corrupt lemma and/or sentence

Glosses

7
et/ocus
.i.
id est/ed-ón
= spiritus asper
< >
part of the gloss is illegible [note: < > sometimes also enclose later additions in the MS; these are being revised and distinguished with ( )]
[ ]
letters which should be deleted
abc
letters marked as deleted (but legible) in the MS
Rijcklof Hofman, Pádraic Moran, Bernhard Bauer, St Gall Priscian Glosses, version 2.1 (2023) <http://stgallpriscian.ie/index.php?kV=3&kP=88> [accessed 25 April 2024]