Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 67: Priscian, book 15 (De aduerbio, de interiectione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 67,1Ilerdam eum multa opera circumdata». idem: «apud Praeneste
III 67,2locatus». idem: «apud Mutinam» (ex Rhodo Plautus in mercatore:
III 67,3«nauem ex Rhodo, qua † est heri aduectus filius»).
III 67,4inueniuntur tamen quaedam etiam appellatiua supra dictam regulam
III 67,5seruantia, ut militiae, militiam, militia; domi, domum, domo; humi,
III 67,6humum, humo.
III 67,7in e correptam uel primitiua sunt, ut ponĕ, paenĕ (ex quo etiam
III 67,8aliud deriuauit Plautus in mustellaria:
III 67,9«ita mea consilia peruortit paenissime»),
III 67,10nĕ, propĕ, nempĕ, quippĕ, saepĕ, indĕ et ex eo composita déindĕ,
III 67,11súbindĕ, périndĕ, éxindĕ, próindĕ, quae omnia antepaenultimam habent
226b1a67,11book 15423 +*antepeneultimum: locum
III 67,12acutam (uel quia per adiectionem habent de, ut quibusdam uidetur, unde
226b1b67,12book 1552 acutum: (m.l.) Accentus
III 67,13frequenter inuenimus exin et dein: Virgilius in VII:
226b3c67,13book 1552 virgilius: (m.l.) virgilius
III 67,14«exin Gorgoneis Allecto infecta uenenis»,
III 67,15uel magis quia praepositiones separatae grauantur, ut coniunctae esse
III 67,16ostendantur, acutum in his assumpserunt accentum, quomodo et coniunctio
226b6d67,16book 1552 accen[tum]: (m.l.) Accentus
III 67,17si et ne aduerbium, cum praeponuntur quando, ut síquando,
III 67,18néquando; nam alíquando differentiae causa ab aliquánto, quod
III 67,19consimilem sonum habere uidentur, acuit antepaenultimam); uel deriuatiua sunt,
226b10e67,19book 1552 acuit: (m.l.) Accentus
III 67,20ut peragro peregrĕ, punio impunĕ, abundo abundĕ, rito (unde irrito)
III 67,21ritĕ.
III 67,22nomina quoque pro aduerbiis in e correptam desinentia inuenimus, ut
III 67,23Sallustius in Iugurthino: «cetera haud facilĕ conperta
III 67,24narrauerim»; Virgilius in III:
226b14f67,24book 1552 virgilius: (m.l.) virgilius

 

previous pagenext page