Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 147: Priscian, book 17 (De constructione)

previous page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)

III 147,1demonstrent, unicam habuerunt etiam uocis declinationem, ut singulas uarient
III 147,2personarum et casuum prolationes, nulli obnoxia regulae, quae in unicis
III 147,3nec locum habere uocibus poterat. manifestum est autem, quod et prima
III 147,4et secunda persona, in quibus sola est demonstratio, singulas habent uoces.
III 147,5itaque genera quoque omnia non abscisa propriis terminationibus, sed per
III 147,6eundem finem congruam habuerunt positionem, quippe cum per ea
III 147,7demonstratio substantiam per se significat absque discretione generum. ille
III 147,8autem et ipse et hic et iste et is, quia in diuersis tertiis
III 147,9poterant esse personis absentibus uel praesentibus et longe uel iuxta positis,
III 147,10definitionis causa manifestandae etiam genus cum consequenti declinatione
III 147,11acceperunt.
III 147,12quemadmodum nomina, sic etiam pronomina per singulos casus
III 147,13similiter cum uerbis construuntur. et nominatiuis quidem intransitiue,
III 147,14obliquis uero transitiue uerba coniunguntur, ut Theoctistus uel iste currit,
III 147,15Theoctisti uel istius misereor, Theoctisto uel isti praebeo,
III 147,16Theoctistum uel istum uideo. ablatiuus etiam ceteros obliquos sequitur,
III 147,17Theoctisto uel isto gaudeo; nam uocatiuus quoque intransitiue
III 147,18secundis adiungitur uerborum personis, cum proprius sit naturaliter secundae
III 147,19personae, ut Theoctiste uel tu noster doctor legis uel lege.
III 147,20Virgilius in X:
III 147,21«uigilasne deum gens /
III 147,22Aenea? uigila».
III 147,23obliqui tamen constructionem uerborum, quae fit intransitiue cum
III 147,24nominatiuis, excipiunt transitiue, nisi sint uerba absoluta, ut
III 147,25Theoctistus uel iste uiuit, spirat, floret, uiget et similia: ea enim non egent

 

previous page