Browse Priscian

GL page
(e.g. 10, 10b; range 1–249)

Search glosses

Search in:

Priscian, Ars grammatica: book 17 (De constructione)

Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 133 (not a transcription from the St Gall manuscript).

previous page next page

III 133,1dicta nomina, de quibus in libro, qui est de accentibus, latius
III 133,2tractauimus.
III 133,3nec mirum tamen, aduerbia in interrogatione uerborum poni, quae
III 133,4loco adiectiuorum eis sunt. quomodo enim dico bonus homo,
III 133,5celer equus, sapiens uir, sic dico bene uiuit, celeriter currit,
III 133,6sapienter disputat, cum et pronomina, quae loco nominum sunt, ad
III 133,7interrogationes nominatiuas soleant loco nominum reddi, ut quis dixit?
III 133,8Virgilius uel Homerus uel ego, tu, ille.
III 133,9et sciendum, quod omnibus paene dictionibus possumus interrogatiue
III 133,10uti, sed isdem sufficienter respondetur uel aduerbio negatiuo uel
III 133,11confirmatiuo, ut si interrogem homo est ille? et respondeatur homo est,
III 133,12uel legitne? legit uel non uel etiam, doces? et doceris?
III 133,13et doceris et doceo uel non uel etiam. supra dictis uero
III 133,14nominibus uel aduerbiis, quia generaliter omnes in se species
III 133,15comprehendunt, omnibus sibi subiectis speciebus bene respondetur, ut si dicam
III 133,16quis est ille? potest ad hoc omnis substantiae species responderi,
245b13133,16book 1758 (m.l.) . (ille potest . et hoc Ms.)
III 133,17quae est supposita interrogationi, ut homo, equus, coruus,
III 133,18piscis. similiter si dicam qualis? omnes species qualitatis
III 133,19huiuscemodi interrogationi bene redduntur, ut bonus, malus, albus,
III 133,20niger et similia. similiter quantus? interrogantibus omnes species
245b18133,20book 1758 (m.l.) . (similiter .. quan[titatis] sine err.)
III 133,21quantitatis aptissime subiciuntur, ut longus, breuis, magnus, paruus
III 133,22et similia. numeri quoque omnes, si interrogatiue proferatur quot,
III 133,23congrue referuntur, ut quot homines? tres, decem, mille et
III 133,24similia. similiter possessiuum infinitum cuius cuia cuium ad omnes
III 133,25species possessiuorum pertinet, ut si dicam cuia est filia haec?
III 133,26recte respondeas mea uel tua uel sua illius uel Priameia,
245b25133,26book 1758 (m.l.) . (priameia: vel i (sc. priamia) euandreia: vel i (sc. euandria))
III 133,27Euandria. nec non etiam infinito gentili oportune respondemus

 

previous page next page

Conspectus siglorum

Manuscripts

G
St Gall, Stiftsbibliothek, 904 (a. 851)
L
Leiden, Universiteitsbibliotheek, BPL 67 (a. 838)
K
Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. perg. CXXXII (s. IXb)
E
Paris, Bibliothèque nationale, Latin 10290 (s. IXc–d)
M
Milan, Biblioteca Ambrosiana, Cod. A 138 sup. (s. IX)
T
Dublin, Trinity College, MS 229 (C.1.8) (s. XI)

Lemmata

[ ]
the enclosed part is in the preceding or following line in the MS
+
the gloss is not in the hand of the usual glossator A (in all MSS)
*
the gloss explains a corrupt lemma and/or sentence

Glosses

7
et/ocus
.i.
id est/ed-ón
= spiritus asper
< >
part of the gloss is illegible [note: < > sometimes also enclose later additions in the MS; these are being revised and distinguished with ( )]
[ ]
letters which should be deleted
abc
letters marked as deleted (but legible) in the MS
Rijcklof Hofman, Pádraic Moran, Bernhard Bauer, St Gall Priscian Glosses, version 2.1 (2023) <http://stgallpriscian.ie/index.php?kV=3&kP=133> [accessed 19 April 2024]