Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 111: Priscian, book 17 (De constructione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 111,1«o mihi sola mei super Astyanactis imago»;
238b32111,1book 17111[?] ó
239a m.s.abook 1759 (m.s.) ...?
III 111,2deest enim uerbum ad perfectionem orationis. nec enim apocopam
III 111,3possumus eam dicere, quae fit in plena dictione, sed quae in litera uel syllaba
III 111,4sensu per se carentibus. orationis quoque fit defectio, ut apud
III 111,5Terentium in eunucho:
III 111,6«egone illam, quae illum, quae me quae non?».
III 111,7deest enim unicuique constructio plenae orationis: egone illam digner
III 111,8aduentu meo, quae illum praeposuit mihi, quae me non suscepit heri?
III 111,9[et si semel dicta oratio bis uel saepius eadem intellegatur, ut magna
III 111,10uiris gloria est prudentia et fortitudo et pudicitia et iustitia: ubique enim
III 111,11subauditur magna uiris gloria est, quod semel est dictum].
III 111,12quomodo autem literarum rationem uel scripturae inspectione uel
III 111,13aurium sensu diiudicamus, sic etiam in dictionum ordinatione disceptamus
239a2b111,13book 17541 sensu: .temporum ⁊ accentuum
III 111,14rationem contextus, utrum recta sit an non. nam si incongrua sit,
III 111,15soloecismum faciet, quasi elementis orationis inconcinne coëuntibus, quomodo
239a4c111,15book 17543 yle[mentis]: .dictionibus
III 111,16inconcinnitas literarum uel syllabarum uel eis accidentium in singulis
III 111,17dictionibus facit barbarismum. sicut igitur recta ratio scripturae docet literarum
III 111,18congruam iuncturam, sic etiam rectam orationis compositionem ratio
III 111,19ordinationis ostendit.
III 111,20dicimus praepositiua elementa tam in consonantibus quam in
III 111,21uocalibus; sed etiam in syllabis sunt quaedam praepositiua elementa, ut in
III 111,22diphthongis a et e et o praepositiuae sunt, ut ae, au, eu, oe, i uero et u
III 111,23postponuntur, et aspirationes uocalibus adiunctae in principio syllabarum
III 111,24inueniuntur, ut habeo, Hermus, hircus, homo, hora, humus, humanus,
III 111,25et u loco consonantis posita et q et k semper initio syllabarum ponuntur.
239a16d111,25book 1753 q: in .I. libro ├" (cf. 20a23=II,42,12)
III 111,26syllabae quoque praeponuntur, ut prae in principio inuenitur semper

 

previous pagenext page