1 St Gall Priscian Glosses

Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 103: Priscian, book 16 (De coniunctione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 103,1saepissime completiua inuenitur, ut Statius in XI:
III 103,2«me miseram, uinces! prius haec tamen arma necesse
III 103,3est, /
III 103,4experiare domi».
III 103,5sciendum tamen, quod quidam equidem coniunctionem compositam esse
III 103,6existimant ab ego et quidem; sed errant, simplex enim est, et hoc
III 103,7maxime ex ipsa quoque constructione orationis possumus intellegere. nam
III 103,8equidem facio, equidem facis, equidem facit dicimus, et potest ad primam
III 103,9et ad secundam et ad tertiam transferri personam, quod minime fieret, si
III 103,10esset compositum ex ego et quidem. nemo enim dicit ego quidem facis,
III 103,11ego quidem facit, sed ego quidem facio tantummodo ad primam
III 103,12personam. et hoc usus etiam auctorum approbat, qui equidem praepositiua
III 103,13ego subiungunt, ut Sallustius in Catilinario: «equidem ego sic
III 103,14existimo, patres conscripti, omnes cruciatus»; si esset enim
III 103,15composita equidem ex ego et quidem, minime ei ego subiungeretur.
III 103,16quoque quando pro etiam uel et accipitur, copulatiua est, ut
236a29d103,16book 1652 virgilius: (m.l.) virgilius
III 103,17Virgilius in VII:
III 103,18«tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix»;
III 103,19quando autem superuacua ponitur, completiua est (ut Virgilius in I:
236a30e103,19book 1652 virgilius: (m.l.) virgilius
III 103,20«multa quoque et bello passus, dum conderet urbem»;
III 103,21non egeret enim ea sensus, si dixisset multa et bello passus), nisi,
III 103,22quod quidam existimant, pro aduerbio similitudinis accipiatur, quomodo
III 103,23item. enim quoque, cum sit causalis, τὸ γάρ significat, ut cole
III 103,24pudicitiam, haec enim fundamentum est omnium animi uirtutum. inuenitur
III 103,25tamen etiam completiua, quando δή significat Graecam coniunctionem, ut:
III 103,26«progeniem sed enim Troiano a sanguine duci /
236a36f103,26book 1652 progeniem .. etc.: (m.l.) virgilius
236a37103,26book 1613 duci .
III 103,27audierat»,
III 103,28Virgilius in I. inuenitur eadem etiam pro affirmatiua, ut Terentius
III 103,29in Andria:

 

previous pagenext page