Grammatici Latini III, p. 103: Priscian, book 16 (De coniunctione)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)
III 103,1 | saepissime completiua inuenitur, ut Statius in XI: | ||||||
III 103,2 | «me miseram, uinces! prius haec tamen arma necesse | ||||||
III 103,3 | est, / | ||||||
III 103,4 | experiare domi». | ||||||
III 103,5 | sciendum tamen, quod quidam equidem coniunctionem compositam esse | ||||||
III 103,6 | existimant ab ego et quidem; sed errant, simplex enim est, et hoc | ||||||
III 103,7 | maxime ex ipsa quoque constructione orationis possumus intellegere. nam | ||||||
III 103,8 | equidem facio, equidem facis, equidem facit dicimus, et potest ad primam | ||||||
III 103,9 | et ad secundam et ad tertiam transferri personam, quod minime fieret, si | ||||||
III 103,10 | esset compositum ex ego et quidem. nemo enim dicit ego quidem facis, | ||||||
III 103,11 | ego quidem facit, sed ego quidem facio tantummodo ad primam | ||||||
III 103,12 | personam. et hoc usus etiam auctorum approbat, qui equidem praepositiua | ||||||
III 103,13 | ego subiungunt, ut Sallustius in Catilinario: «equidem ego sic | ||||||
III 103,14 | existimo, patres conscripti, omnes cruciatus»; si esset enim | ||||||
III 103,15 | composita equidem ex ego et quidem, minime ei ego subiungeretur. | ||||||
III 103,16 | quoque quando pro etiam uel et accipitur, copulatiua est, ut | ||||||
236a29 | d | 103,16 | book 16 | 52 | virgilius: | ||
III 103,17 | Virgilius in VII: | ||||||
III 103,18 | «tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix»; | ||||||
III 103,19 | quando autem superuacua ponitur, completiua est (ut Virgilius in I: | ||||||
236a30 | e | 103,19 | book 16 | 52 | virgilius: | ||
III 103,20 | «multa quoque et bello passus, dum conderet urbem»; | ||||||
III 103,21 | non egeret enim ea sensus, si dixisset multa et bello passus), nisi, | ||||||
III 103,22 | quod quidam existimant, pro aduerbio similitudinis accipiatur, quomodo | ||||||
III 103,23 | item. enim quoque, cum sit causalis, τὸ γάρ significat, ut cole | ||||||
III 103,24 | pudicitiam, haec enim fundamentum est omnium animi uirtutum. inuenitur | ||||||
III 103,25 | tamen etiam completiua, quando δή significat Graecam coniunctionem, ut: | ||||||
III 103,26 | «progeniem sed enim Troiano a sanguine duci / | ||||||
236a36 | f | 103,26 | book 16 | 52 | progeniem .. etc.: | ||
236a37 | 103,26 | book 16 | 13 | duci . | |||
III 103,27 | audierat», | ||||||
III 103,28 | Virgilius in I. inuenitur eadem etiam pro affirmatiua, ut Terentius | ||||||
III 103,29 | in Andria: | ||||||