Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 99: Priscian, book 3 (De comparatione, de superlativo, de diminutivo)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 99,1in remus (quae sola forma e habuit longam in paenultima, cum omnis
II 99,2forma superlatiui i correptam habeat ante mus, ut pulcherrĭmus,
II 99,3doctissĭmus, sapientissĭmus, maxĭmus, ultĭmus) ab aduerbiis siue
II 99,4praepositionibus uenientia desinunt haec: extra exterior extrēmus, supra superior
II 99,5suprēmus, post posterior postrēmus. ex quo apparet, neque a supero
44b9a99,544a1book 33226[?] quo: iure .i. e. airdíxa hi peneuilt
[‘[…] i.e. long e in (the) penult’] [analysis]
II 99,6neque a postero fieri comparatiuos siue superlatiuos, sicut neque ab
II 99,7infero infimus, quod solum in fimus desinit, sed ab aduerbio infra
II 99,8inferior infimus, nam si essent a [nomine] supero, postero, infero,
II 99,9seruassent regulam in us terminantium secundae declinationis, quae in
II 99,10simus faciunt superlatiuum.
II 99,11in nimus unum anomalum desinit, paruus minor minimus.
II 99,12in rimus a uerbo unum inuenitur, detero deterior deterrimus et unum
II 99,13anomalum, plurimus.
II 99,14in simus etiam unum anomalum inuenitur, pessimus. nam
II 99,15nouissimus uidetur [secundum analogiam] a nouo factum. ab eo autem, quod
II 99,16est ante anterior, superlatiuum [in usu] non inueni. a paene autem
II 99,17aduerbio superlatiuum in simus protulit Plautus in mustellaria:
44b2899,17book 34122 plautus: " (44b29=99,19) idem: "
44b28b99,17book 3566[?] mustellaria: nomen artis
II 99,18«ita mea consilia peruortit paenissime».
II 99,19item ab eo, quod est penitus aduerbium, superlatiuo usus est idem in
II 99,20Persa:
44b31c99,20book 3566[?] ipsafortivam: nomen artis {= E 30r18}
II 99,21«furtiuam adductam ex Arabia penitissima».
II 99,22sciendum tamen, quod etiam nomen inuenitur, hic penitus, huius peniti,
II 99,23ex quo magis superlatiuus gradus nascitur. Plautus in asinaria:
44b33d99,23book 34228 magis: quam adverbio
II 99,24«etiamne? :: age quaeso Hercle usque ex penitis
II 99,25faucibus».

 

previous pagenext page