Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 95: Priscian, book 3 (De comparatione, de superlativo, de diminutivo)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 95,1in er igitur desinentia positiua cum sint adiectiua siue secundae seu
II 95,2tertiae declinationis, accepta rimus faciunt superlatiuum, ut pulcher
II 95,3pulcherrimus, miser miserrimus, pauper pauperrimus, acer acerrimus.
II 95,4excipitur dextimus et sinistimus pro dexterrimus et sinisterrimus.
II 95,5Sallustius in Iugurthino: «Sulla cum equitatu apud dextimos,
II 95,6in sinistra parte Mallius cum funditoribus».
II 95,7in us uero terminantia secundae declinationis assumunt genetiuo s
II 95,8et simus et faciunt superlatiuum, ut clarus clari clarissimus, doctus
II 95,9docti doctissimus, perditus perditi perditissimus, exceptis anomalis, id
II 95,10est inaequalibus, quae sunt bonus optimus, malus pessimus, magnus
II 95,11maximus, paruus minimus, multus plurimus.
II 95,12excipitur etiam maturrimus, cuius cum positiuus maturus sit,
43b595,12book 34121 maturrimus: " (ibid.) cuius: "
43b5a95,12book 3543 maturus: hodie {= E 29r27 .i. add. E}
II 95,13tamen, quasi a nominatiuo matur, qui nunc in usu non est, nascatur, in
II 95,14er desinentium regulam seruauit, id est in rimus terminatur. inuenitur
II 95,15tamen etiam maturissimus secundum analogiam in us terminantium.
II 95,16Cicero ad Herennium libro V: «quibus uirtutibus omnem tueri
II 95,17uitam possint, eas in aetate maturissima uelint comparare».
II 95,18nuperrimus etiam proferebant antiquissimi, unde aduerbium posuit
II 95,19Cicero in tertio ad Herennium: «et quoniam nuperrime dictum

 

previous pagenext page