Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 531: Priscian, book 10 (De praeterito perfecto tertiae coniugationis)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)

II 531,1«sol adĭtus, quam quaeris, ait, ne uana labores, /
II 531,2nupta Iouis fratri tertia regna tenet».
II 531,3Terentius in hecyra:
II 531,4«nam cum compressa est nata, forma in tenebris
II 531,5nosci non quĭta est»;
II 531,6est enim quaternarius iambicus. Lucanus in VIII:
II 531,7«hic situs est Magnus. placet hoc, fortuna,
II 531,8sepulchrum».
II 531,9idem in eodem:
II 531,10«illita tela dolis nec Martem comminus usquam».
II 531,11Virgilius in IIII georgicon, ut praedictum est:
183b2b531,11book 1052 virgilius: (m.l.) virgilii/ georgicon .IIII.
II 531,12«et paribus lita corpora guttis».
II 531,13a cio composita tam corripientia quam producentia paenultimam
II 531,14inueniuntur.
II 531,15in po desinens m antecedente unum inuenio rumpo, quod
II 531,16subtracta m et o in i conuersa facit praeteritum paenultima producta tam
II 531,17in simplici quam in compositis ab eo: rumpo rūpi, abrumpo abrūpi,
II 531,18corrumpo corrūpi. e uero breuem paenultimam habentia mutant o in ui
II 531,19diuisas in praeterito, ut strĕpo strepui, obstrĕpo obstrepui; r uero uel
II 531,20l uel e productam ante po habentia o in si conuertentia faciunt
II 531,21praeteritum, ut scalpo scalpsi, sculpo sculpsi, carpo carpsi, rēpo repsi,
II 531,22serpo serpsi, sarpo sarpsi. Lucanus in III:
183b14c531,22183b1book 10211 sarpo: failligim
[‘I mow, cut down’] [analysis]
II 531,23«sed per iter longum causa repsere latenti».
II 531,24supina in pi quidem terminatorum fiunt mutata i in tum, ut rupi

 

previous pagenext page