Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 353: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)

II 353,1hac aede aedium, haec caedes [huius caedis] a caede caedium, nisi haec
II 353,2etiam per syncopam i proferantur. frequentius tamen in es terminantia
II 353,3absque i inueniuntur, ut uatum pro uatium (Virgilius in IIII:
133a19a353,3book 752 virgilius: (m.l.) virgilius
II 353,4«multaque praeterea uatum praedicta priorum».
II 353,5Cicero pro Sestio: «uestrarum sedum templorumque causa»),
II 353,6mensum quoque pro mensium. Ouidius in VIII metamorphoseon:
II 353,7«et quos sustinui bis mensum quinque labores».
II 353,8excipiuntur iuuenis a iuuene iuuenum, canis a cane canum, panis a
II 353,9pane panum; carent enim i paenultima semper.
II 353,10in as quoque Latina mutant e ablatiui in i et assumunt um: a
II 353,11ciuitate ciuitatium, a probitate probitatium. in his tamen frequenter
II 353,12solet fieri concisio i in genetiuo plurali, a ciuitate ciuitatium et
II 353,13ciuitatum, a probitate probitatium et probitatum.
II 353,14reperiuntur praeterea absque i facientia genetiuum pluralem, quamuis
II 353,15ablatiuum et in e et in i proferant, in us et in il et in or trium
II 353,16generum et in ex desinentia, quando sunt communis generis, ut hic
II 353,17et haec et hoc uetus a uetere uel ueteri ueterum (Virgilius in V:
133a36b353,17book 752 virgilius: (m.l.) virgilius
II 353,18«ueterum non inmemor ille parentum»),
II 353,19uigil ab hoc et ab hac uigile uel uigili horum et harum uigilum.
II 353,20Iuuenalis in V:
II 353,21«praeterea lateris uigili cum febre dolorem».
II 353,22Virgilius in VIIII:
II 353,23«† praeterea uigilum excubiis obsidere portas».
133b1a353,23book 752 praeterea .. etc.: (m.l.) virgilius
II 353,24sunt tamen, qui uigilis nominatiuum quoque similem genetiuo esse
II 353,25putauerunt, usus tamen in il esse ostendit, ut Lucanus in IIII:

 

previous pagenext page