Browse Priscian

GL page
(e.g. 10, 10b; range 1–249)

Search glosses

Search in:

Priscian, Ars grammatica: book 7 (De ceteris casibus)

Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. II, p. 352 (not a transcription from the St Gall manuscript).

previous page next page

II 352,1marium, qui tamen in rarost usu genetiuus, apud Naeuium in carmine
II 352,2belli Punici:
II 352,3«senex fretus pietatei deum adlocutus summi /
II 352,4deum regis fratrem Neptunum regnatorem /
II 352,5marum»,
II 352,6pro marium. eius ablatiuum Caesar in V belli Gallici ponit:
II 352,7«paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus».
II 352,8comparatiua quoque, quae inueniuntur tam in e quam in i exeuntia per
II 352,9ablatiuum, carent i paenultima in genetiuo plurali: a maiore uel maiori
II 352,10horum maiorum, a minore uel minori horum minorum.
II 352,11in e uero solam finientia ablatiuum, si nominatiuus in duas terminetur
II 352,12consonantes, mutant e in i breuem et assumunt um, ut hic Mars a
II 352,13Marte horum Martium, hic fons a fonte horum fontium, haec frons a
II 352,14fronte harum frontium, haec urbs ab urbe harum urbium, haec arx
II 352,15ab arce harum arcium. rarissime tamen et haec supra dicta, sicut illa,
II 352,16quae in i solam terminant ablatiuum, per syncopam i proferunt genetiuum
II 352,17pluralem, exceptis in ms uel ps desinentibus, si non sint a capite
II 352,18composita. haec enim e ablatiui in um conuertentia faciunt genetiuum
II 352,19pluralem: haec hiems ab hieme hiemum, princeps a principe
II 352,20principum, municeps a municipe municipum, forceps a forcipe forcipum,
II 352,21manceps a mancipe mancipum. a capite enim composita et duabus
II 352,22syllabis abundant in genetiuo et trium sunt generum communia. itaque et
II 352,23ablatiuum tam in e quam in i et genetiuum pluralem rationabiliter in ium
II 352,24terminant: hic et haec et hoc triceps a tricipite uel tricipiti
II 352,25tricipitium, nisi syncopa fiat. illa quoque, quae pares habent syllabas tam in
II 352,26genetiuo quam in nominatiuo, mutant e in i et assumunt um, ut hic
II 352,27collis huius collis ab hoc colle horum collium, haec aedis huius aedis ab

 

previous page next page

Conspectus siglorum

Manuscripts

G
St Gall, Stiftsbibliothek, 904 (a. 851)
L
Leiden, Universiteitsbibliotheek, BPL 67 (a. 838)
K
Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. perg. CXXXII (s. IXb)
E
Paris, Bibliothèque nationale, Latin 10290 (s. IXc–d)
M
Milan, Biblioteca Ambrosiana, Cod. A 138 sup. (s. IX)
T
Dublin, Trinity College, MS 229 (C.1.8) (s. XI)

Lemmata

[ ]
the enclosed part is in the preceding or following line in the MS
+
the gloss is not in the hand of the usual glossator A (in all MSS)
*
the gloss explains a corrupt lemma and/or sentence

Glosses

7
et/ocus
.i.
id est/ed-ón
= spiritus asper
< >
part of the gloss is illegible [note: < > sometimes also enclose later additions in the MS; these are being revised and distinguished with ( )]
[ ]
letters which should be deleted
abc
letters marked as deleted (but legible) in the MS
Rijcklof Hofman, Pádraic Moran, Bernhard Bauer, St Gall Priscian Glosses, version 2.1 (2023) <http://stgallpriscian.ie/index.php?kV=2&kP=352> [accessed 25 April 2024]