Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 351: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 351,1tamen pluralem non solum in a, sed etiam in ia terminat: et aplustra
II 351,2enim et aplustria antiqui protulisse inueniuntur. Cicero in Arato:
II 351,3«nauibus absumptis fluitantia quaerere aplustra».
II 351,4Caesar in Arato:
II 351,5«fulgent Argoae stellis aplustria puppis».
II 351,6alia uero omnia neutra, quae in e terminant ablatiuum, mutata e in a
II 351,7faciunt nominatiuum pluralem: ab hoc numine haec numina, a tempore
II 351,8tempora, a tubere tubera, a capite capita.
II 351,9

de genetiuo plurali tertiae declinationis

II 351,10genetiuus pluralis tertiae declinationis nascitur ab ablatiuo singulari
II 351,11hoc modo: cum in i uel et in e et in i desinit, correpta i assumit um,
II 351,12ut a sedili horum sedilium, a ceruicali ceruicalium, ab equestri
II 351,13equestrium, ab utili utilium, a sapiente uel sapienti sapientium, a
II 351,14felice uel felici felicium. multa tamen per syncopam solent proferri:
II 351,15sapientum pro sapientium, merentum pro merentium (Statius
II 351,16in II Thebaidos:
II 351,17«dabitur, mihi crede, merentum /
II 351,18consiliis tranquilla dies».
II 351,19idem in IIII:
II 351,20«aeternaque sontum /
II 351,21supplicia»),
II 351,22caelestum pro caelestium. Virgilius in VII:
II 351,23«caelestum uis magna iubet».
132b22b351,23book 752 caelestum .. etc.: (m.l.) virgilius
II 351,24et sciendum tamen, quod rarissime haec, quae in solam i finiunt ablatiuum,
II 351,25syncopam patiuntur i per genetiuum pluralem. inueni marum pro

 

previous pagenext page